- SCRIMIA
- SCRIMIAvulgo dicitur Italis Gallisque umbratilis pugna, ut placet Budaeo Commentar. ad Pandectas, Guil. Choulo, Aliis: Mercurialis vero voce eâ, indigitari mavult militatem monomachiam, rudibus armis factam, quam hermippus Mantinaeos invenisse, et Cyrenaeos aemulatos esse scribit, apud Athenaeum l. 4. c. 13. In hac certatores haudquaquam gladiatorum instar se usque ad necem feriebant, sed rudibus telis quasi sese invicem petere simulantes, quandoque etiam revera ferientes, et plagarum inflictiones et aversiones ediscebant. Vide Hieron. Mercurialem de Arte Gymm. l. 3. c. 4. et supra in vocibus Monomachia et Scrama.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.